SACRARII Custos

SACRARII Custos
SACRARII Custos
in Regula Isidori c. 19. est, qui aliis Sacrista dicitur. Apud recentioris enim aevi Scriptores, Sacrarium non raro appellatur, quod alias Secretarium, Diaconicum, Sacristia. Nonnumquam vero eam partem Aedis sacrae denotat, quam Graeci Ι῾ερατεῖον, Βῆμα et ἅγιον Βῆμα appellavere. Locus nempe prope Altare, ut vocant, cancellis circumdatus, quo solis Sacrorum Ministris ingressus patebat: de quo dictum supra passim, inprimis in vocibus Bema, Cancelli, Chorus, Presbyterrium etc. Ex hoc loco Ambros. Episcopus Mediolanensis expulit Theodosium Imperatorem qui paulo ante ingentem innocentium hominum stragem ediderat. Graeci eum asseribus occludunt, ac tempore consecrationis, ut aiunt, portam eius velô obtegunt; quod a Valentinianis quoque factitatum olim, arguit Tertullian. adversus illos c. 2. et 3. Iidem armatum eo ingredi neminem patiuntur. Unde Raynutius Parmae Dux, cum in Aedem S. Athanasii Graecorum collegii de Urbe Romae haud pridem venisset, et Graeci ritus sacrum audiendi cupidus, ipsum Sacrarium ingredi vellt, gladium ponere iussus est: uti refert Car. Macer in Hierolexico. Sed et generaliter pro Templo, non apud Gentiles modo, verum et apud Christianos, vox occurrit etc. De Sacrario Templi Hierosolymitani, unde vox ab aliis mutuata. dicemus infra, in voce Sanctuarium. At Sacrarium aeternae gentis, apud Stat. l. 5. Sylv. 1. templum est Flaviae Familiae augustum; de quo, ut novo quodam caelo, supra etiam locutus est, in Epulo Domitiani v. 18. et seqq. De eodem Val. Flaccum recte exponit Andr. Schottus Observation. l. 2. c. 56. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l. cui adde Casaubonum ad Tiber. Suetonii. c. 51. ubi de Sacrario Augusti, in quo pretiosissima κειμήλια, ab Augusto sibi relicta, Livia habuit etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”